[164] EPISTOLA LXIV.

IOSEPHUS SCALIGER

SIBRANDO LUBBERTO

Suo S.

Heri inter caenandum accepi responsum tuum ad monstrum illud Ingolstadiense, de pistrino Loiolae. Caepi legere ita avide, ut jam non modicam partem devorarim. Non ante dimittam, quam totum peregero. Incidi vero in locum, in quo respondes ad calumnias, quas ex libro nequissimi bipedum nebulonis Schoppii, in me bellua illa jactat. Plurimum equidem me tibi eo nomine debere fateor, quod non solum privata tua, sed etiam mea injuria lacessitus, tam meam, quam tuam existimationem ad te pertinere putas; quanquam ex latratibus tam impurorum canum nihil dignitati utriusque nostrum decedere puto. Propter insolentiam tamen istiusmodi stercoreorum, hominum, ne ex silentio nostro •ιη παιαν• canant, aliquid scribendum est interdum, magis ut obtundatur illis os, quam ut nobis patrocinium paremus. Hoc facimus nunc, qui aliquid ad confutandam de Burdone sycophantiam tribus verbis edemus. Sic enim oportet, ne illis honorem habuisse videamur, si ad singula respondeamus. Tunc enim triplo major esset liber, quam is, qui in nos a centum aut amplius nebulonibus consarcinatus est. Interea, Summe Vir, gratias tibi ago, tam de libro tuo praestantissimo, quam de luculento illo testimonio, quo nos adversus illum •αλαστορα• defendis. Erit locus aliquando fortasse, ut si non in simili, tamen in meliore caussa tibi parem referam. De loco Pauli jam meditabar responsum antequam librum tuum acciperem. •ος εν μορφῃ θεου υπαρχων ουχ αρπαγμον ηγασατο, το ειναι ισα θεῳ•. Omnes tam veteres, quam recentiores, & praeter eos, Syrus & Arabs paraphrastae exponunt, qui quum esset in forma DEI. Quod sane longe abest a mente Apostoli: quam quidem omnes capiunt recte, sed comma illud ad eam non recte accommodant. Sciunt enim, & sentiunt Paulum dicere CHRISTUM, quum verus sit DEUS, tamen ad •μορφην και σχημα δουλου• sese demisisse. Sed comma illud pure accipiunt; quum manifesto dictum sit •υποθετικως•. Nam •το αν•, quod ex consuetudine Apostoli non exprimitur, sed intelligitur, Grammatici autem vocant •το αν δινητικον•, illud,inquam, bis intelligendum est: •οστις εν μορφῃ θεου υπαρχων αν, ουχ αρπαγμον ηγασατο αν, ισα ειναι θεῳ•. Qui si in forma DEI fuisset, non utique rapinam existimasset, esse similem DEO. Apostolus ergo, ut nemo nescit, hortatur ad humilitatem Philippenses exemplo Domini, qui in forma sive figura hominis & servi, id est abjectissimi mortalis sese nobis exhibuit, qui tamen si in forma DEI venisset, non tamen sese injuriam DEO facere existimasset sese illi aequalem facere, quum sit verus DEUS & DEO aequalis. Igitur •υπαρχων αν•, est, si fuisset: & conditionale est, & •υποθετικον•. Non enim accidit, ut verum DEUM forma sese exhibuerit. Hoc enim humani sensus capere non possunt: Itaque recte Erasmus capit, quid sit hic •μορφῃ•. Non enim •ουσιωδη• intelligit, sed exterius filum corporis, quod & postea •χημα• vocat. Haec est vera interpretatio hujus commatis, cujus sententiam doctissimus Ioh. Calvinus aliqua odoratus esse videtur. Quod vero •περι αρπαγμου• quaeris, id proprie est, quod Hebraei ♦עמס♦ & ♦עשק♦ vocant. Et alterutrum horum habebat in animo Apostolus. •αδικιαν, υβριν, αρπαγμον• Biblia Graeca recte exponunt, •ισα θιου• dixit quomodo •αποκρυφος Σοφια•, cap. VII. 4. •πρωτην φωνην την ομοιαν, πασιν ισα ηλαιων•. Hebraei per solum Caph exprimunt. ♦היות כאלהים♦ •ειναι, ισον θεῳ•. Sic Deuter. VI. 40. ♦תהיה איש כאחיו♦ Septuaginta •υιους Ααρων εσται εκαστῳ το σον•. Scis enim Caph aliud vocari ♦כף שיעור♦ Caph conjecturae, aliud ♦כף אמתי♦ •Χαφ αληθινον•. Caph verum ut Iohannis 1. 14. •δοξαν ως μονογενους•. Sed quid ago? •γλαυκ' εις Αθηνας•. Non equidem te doceo, sed tibi pareo. Librum tuum praestantissimo Viro P. Molinaeo recte curabo. Vos ambo DEUS servet Ecclesiae suae. Lugduni Batavorum, XI. Kal. Mai Iuliani, MDCVIII.